Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem
arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid
abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad
exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio,
quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,1 nusquam orationem rapidam
cœrceas.
Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et
ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut
quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos
disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.
2.
1 reprehendas BE
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.